Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 53.8     

Esaïe 53.8
Vulgate


1 quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum estJean 12.38 Romains 1.16-1.18 Esaïe 51.9 Romains 10.16-10.17 Ephésiens 1.18-1.19
2 et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eumEsaïe 52.14 Esaïe 11.1 Philippiens 2.6-2.7 Marc 6.3 Romains 8.3
3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eumEsaïe 49.7 Jean 1.10-1.11 Esaïe 53.10 Marc 14.34 Marc 9.12
4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum1 Pierre 2.24 Matthieu 8.17 Galates 3.13 1 Jean 2.2 Esaïe 53.5-53.6
5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus1 Pierre 2.24-2.25 1 Pierre 3.18 Romains 5.6-5.10 Romains 4.25 Matthieu 20.28
6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum1 Pierre 2.25 1 Pierre 3.18 Psaumes 119.176 Romains 4.25 Romains 3.10-3.19
7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suumActes 8.32-8.33 Matthieu 26.63 1 Pierre 2.23 Marc 14.61 Jean 19.9
8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eumActes 8.33 Daniel 9.26 1 Pierre 3.18 Jean 11.49-11.52 Matthieu 1.1
9 et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eiusMatthieu 27.57-27.60 Hébreux 4.15 1 Pierre 2.22 1 Jean 3.5 Marc 15.43-15.46
10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigeturMatthieu 17.5 Zacharie 13.7 Luc 1.33 Actes 2.24-2.28 Esaïe 53.12
11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabitRomains 5.18-5.19 Esaïe 53.8 Jean 17.3 Esaïe 45.25 Esaïe 53.12
12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavitLuc 22.37 Marc 15.27 Daniel 2.45 Esaïe 52.13 Esaïe 52.15

Cette Bible est dans le domaine public.