Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 115     

Psaumes 115
Vulgate


1 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis 11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax 12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi 13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo 14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius 15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea 17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

Cette Bible est dans le domaine public.