Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 10.2     

Psaumes 10.2
Vulgate


1 in finem psalmus David 2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer 3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde 4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit 5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum 6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum 8 quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

Cette Bible est dans le domaine public.