Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 21.8     

2 Chroniques 21.8
Vulgate


1 dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo1 Rois 22.50 2 Chroniques 9.31 2 Chroniques 21.20 2 Chroniques 12.16 2 Rois 8.16-8.17
2 qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michahel et Saphatiam omnes hii filii Iosaphat regis Israhel2 Chroniques 23.2 2 Chroniques 12.6 2 Chroniques 24.5 2 Chroniques 35.18 2 Chroniques 28.23
3 deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus2 Chroniques 11.23 2 Chroniques 11.5 Deutéronome 21.15-21.17 Genèse 25.6
4 surrexit ergo Ioram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus IsrahelJuges 9.5 Genèse 4.8 2 Chroniques 22.10 2 Chroniques 21.17 2 Chroniques 22.8
5 triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem2 Rois 8.17-8.22
6 ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu Domini2 Chroniques 18.1 2 Rois 8.18 1 Rois 12.28-12.30 1 Rois 16.25-16.33 Néhémie 13.25-13.26
7 noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis eius omni tempore1 Rois 11.36 2 Samuel 7.12-7.17 1 Rois 11.13 2 Rois 8.19 Jérémie 33.20-33.26
8 in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae et constituit sibi regemGenèse 27.40 2 Chroniques 21.10 2 Rois 8.20-8.22 1 Rois 22.47 2 Rois 3.9
9 cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius 10 attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Iuda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorumJérémie 2.13 1 Rois 11.33 2 Chroniques 13.10 Deutéronome 32.21 2 Rois 19.8
11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari IudamLévitique 20.5 1 Rois 11.7 Lévitique 17.7 2 Chroniques 33.9 Ezéchiel 20.28
12 adlatae sunt autem ei litterae ab Helia propheta in quibus scriptum erat haec dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iuda2 Chroniques 17.3-17.4 2 Chroniques 14.2-14.5 2 Rois 2.1 1 Rois 15.11 Daniel 5.25-5.29
13 sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti2 Chroniques 21.4 2 Chroniques 21.11 2 Chroniques 21.6 1 Rois 16.30-16.33 Jérémie 3.8-3.9
14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tuaMichée 6.16 Exode 20.5 Lévitique 26.21 Osée 5.11
15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos2 Chroniques 21.18-21.19 Actes 12.23 Deutéronome 28.37 Nombres 5.27 Deutéronome 28.61
16 suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Aethiopibus2 Chroniques 17.11 1 Rois 11.14 2 Chroniques 22.1 2 Chroniques 33.11 1 Rois 11.23
17 et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis insuper et filios eius et uxores nec remansit ei filius
nisi Ioachaz qui minimus natu erat2 Chroniques 22.1 2 Chroniques 22.6 2 Chroniques 25.23 Job 5.3-5.4 2 Chroniques 24.7
18 et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili2 Chroniques 21.15 2 Rois 9.29 Actes 12.23
19 cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius2 Chroniques 16.14 Jérémie 34.5
20 triginta duum annorum fuit cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regumJérémie 22.18 Jérémie 22.28 2 Chroniques 24.25 2 Chroniques 28.27 Proverbes 10.7

Cette Bible est dans le domaine public.