Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 20.1     

1 Chroniques 20.1
Vulgate


1 factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam2 Samuel 11.1 Amos 1.14 Deutéronome 3.11 2 Samuel 12.26-12.31 Jérémie 49.2-49.3
2 tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit1 Chroniques 18.11 2 Samuel 8.11-8.12 2 Samuel 12.30-12.31
3 populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in HierusalemJuges 8.6-8.7 1 Rois 9.21 Psaumes 21.8-21.9 Josué 9.23 Juges 8.16-8.17
4 post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos2 Samuel 21.18-21.22 Josué 16.3 2 Samuel 21.15 1 Chroniques 11.29 Josué 12.12
5 aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium2 Samuel 21.19 1 Samuel 22.10 1 Samuel 17.4 1 Samuel 17.7 1 Samuel 21.9
6 sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus2 Samuel 21.20
7 hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David1 Samuel 16.9 1 Chroniques 2.13 1 Samuel 17.26 1 Samuel 17.10 Esaïe 37.23
8 hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eiusEcclésiaste 9.11 Josué 14.12 Jérémie 9.23 Romains 8.31

Cette Bible est dans le domaine public.