Accueil  /  Bible  /  Vulgate  /  Psaumes 13.2

La Bible Vulgate

Psaumes 13

Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.

Chapitre 12 Chapitre 14

Appel à l’intervention de Dieu

1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum non est usque ad unum;
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut; requirens Deum
3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum;
4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor;
6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

Vous êtes actuellement sur une version optimisée pour mobile, si vous souhaitez basculer sur la version complète suivez le lien suivant : Psaumes 13.2 (Lemaîtstre de Sacy)

Cette Bible est dans le domaine public.