Accueil  /  Bible  /  Vulgate  /  Osée 12.5

La Bible Vulgate

Osée 12

Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.

Chapitre 11 Chapitre 13

Israël et son ancêtre Jacob

1 circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israël Judas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis
2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
3 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
4 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
5 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
6 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
7 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
8 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
9 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
10 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
11 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
12 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
13 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit
14 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
15 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus

Vous êtes actuellement sur une version optimisée pour mobile, si vous souhaitez basculer sur la version complète suivez le lien suivant : Osée 12.5 (Lemaîtstre de Sacy)

Cette Bible est dans le domaine public.