Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 9.25     

Job 9.25
Vulgate


1 et respondens Iob ait 2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo 3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille 4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit 5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo 6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur 7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo 8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris 9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri 10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus 11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum 12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis 13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem 14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo 15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor 16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam 17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa 18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus 19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere 20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit 21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae 22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit 23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat 24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est 25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum 26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam 27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor 28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti 29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi 30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae 31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea 32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri 33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus 34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat 35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere

Cette Bible est dans le domaine public.