Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Philémon 1.20     

Philémon 1.20
Vulgate


1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro2 Corinthiens 1.1 1 Thessaloniciens 3.2 Ephésiens 3.1 Philippiens 2.25 Philémon 1.24
2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua estColossiens 4.17 Romains 16.5 Philippiens 2.25 Colossiens 4.15 1 Corinthiens 16.19
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoRomains 1.7 2 Corinthiens 13.14 Ephésiens 1.2
4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meisRomains 1.8 1 Thessaloniciens 1.2 Philippiens 1.3 2 Thessaloniciens 1.3 Colossiens 1.3
5 audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctosColossiens 1.4 Ephésiens 1.15 Galates 5.6 Romains 15.25-15.26 1 Jean 5.1-5.2
6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo IesuPhilippiens 1.9-1.11 Colossiens 1.9 Matthieu 5.16 Tite 3.14 Jacques 2.17
7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater2 Corinthiens 7.13 2 Timothée 1.16 Philémon 1.20 2 Corinthiens 7.4 2 Jean 1.4
8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet1 Thessaloniciens 2.6 2 Corinthiens 3.12 1 Thessaloniciens 2.2 2 Corinthiens 11.21 2 Corinthiens 10.1-10.2
9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu ChristiEphésiens 4.1 Romains 12.1 2 Corinthiens 5.20 Psaumes 71.18 Psaumes 71.9
10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis OnesimoColossiens 4.9 1 Corinthiens 4.15 Galates 4.19 Tite 1.4 2 Samuel 9.1-9.7
11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis2 Timothée 4.11 Romains 3.12 1 Pierre 2.10 Luc 17.10 Luc 15.32
12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipeLuc 15.20 Ephésiens 4.32 Jérémie 31.20 Matthieu 18.21-18.35 Matthieu 6.14-6.15
13 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii1 Corinthiens 16.17 Philippiens 2.30 Ephésiens 4.1 Ephésiens 3.1 Philémon 1.1
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium2 Corinthiens 9.7 2 Corinthiens 1.24 Philémon 1.8-1.9 1 Corinthiens 9.17 Psaumes 110.3
15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipereGenèse 45.5-45.8 Genèse 50.20 Actes 4.28 Psaumes 76.10 Esaïe 20.6
16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in DominoMatthieu 23.8 1 Timothée 6.2 Colossiens 3.22 1 Pierre 1.22-1.23 Ephésiens 6.5-6.7
17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me2 Corinthiens 8.23 Matthieu 10.40 Matthieu 18.5 Philippiens 1.7 Hébreux 3.1
18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputaEsaïe 53.4-53.7
19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debesGalates 5.2 2 Corinthiens 3.2 1 Corinthiens 4.15 Tite 1.4 Jacques 5.19-5.20
20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in DominoPhilémon 1.7 Philémon 1.12 Hébreux 13.17 2 Corinthiens 7.4-7.7 Philippiens 4.1
21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies2 Corinthiens 2.3 2 Corinthiens 7.16 Galates 5.10 2 Thessaloniciens 3.4 2 Corinthiens 8.22
22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobisPhilippiens 2.24 2 Corinthiens 1.11 Actes 28.23 Jacques 5.16 3 Jean 1.14
23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo IesuColossiens 1.7 Romains 16.7 Colossiens 4.12 Colossiens 4.10
24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores meiColossiens 4.14 2 Timothée 4.10-4.11 Colossiens 4.10 Actes 12.12 Actes 19.29
25 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen2 Timothée 4.22 Romains 16.20 Romains 16.23 Galates 6.18

Cette Bible est dans le domaine public.