Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 18.13     

Luc 18.13
Vulgate


1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficereColossiens 4.2 1 Thessaloniciens 5.17 Romains 12.12 Philippiens 4.6 Ephésiens 6.18
2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebaturProverbes 29.7 Luc 18.4 Job 29.7-29.17 Psaumes 8.1-8.4 Michée 3.1-3.3
3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meoEsaïe 1.17 Jérémie 5.28 2 Samuel 14.5-14.24 Job 29.13 Romains 13.3-13.4
4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereorLuc 12.17 Luc 16.3 Hébreux 4.12-4.13
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet meLuc 11.8 Matthieu 15.23 Marc 10.47-10.48 Luc 18.39 2 Samuel 13.24-13.27
6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicitLuc 7.13
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illisApocalypse 6.10 Psaumes 88.1 2 Pierre 3.9 Romains 8.33 Hébreux 10.35-10.37
8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terraHébreux 10.23-10.26 Matthieu 24.9-24.13 2 Pierre 3.8-3.9 2 Pierre 2.3 Jacques 5.1-5.8
9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istamLuc 16.15 Esaïe 65.5 Proverbes 30.12 Romains 14.10 Romains 7.9
10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanusActes 3.1 2 Rois 20.5 Luc 1.9-1.10 Luc 19.46 Actes 23.6-23.8
11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanusMatthieu 6.5 Marc 11.25 Apocalypse 3.17 Esaïe 58.2 Ezéchiel 33.31
12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideoLuc 11.42 Matthieu 9.14 Malachie 3.8 Matthieu 6.16 Matthieu 6.5
13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatoriLuc 23.48 Esdras 9.6 Romains 5.8 Actes 2.37 1 Timothée 1.15
14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabiturLuc 14.11 Matthieu 23.12 Luc 16.15 Romains 3.20 Job 40.9-40.13
15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illosMatthieu 19.13-19.15 Marc 10.13-10.16 1 Samuel 1.24 Luc 9.49-9.50 Luc 9.54
16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum DeiActes 2.39 Deutéronome 31.12 1 Corinthiens 14.20 Deutéronome 29.11 Matthieu 18.3-18.4
17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illudMarc 10.15 1 Pierre 1.14 Psaumes 131.1-131.2 Matthieu 18.3
18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possideboMarc 10.17-10.31 Jean 13.13-13.15 Ezéchiel 33.31 Actes 16.30 Matthieu 19.16-19.30
19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus DeusJacques 1.17 Luc 1.35 Job 15.14-15.16 Hébreux 7.26 Luc 11.13
20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matremExode 20.12-20.17 Romains 13.9 Luc 10.26-10.28 Romains 3.20 Colossiens 3.20
21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute meaPhilippiens 3.6 Luc 15.29 Luc 18.11-18.12 Marc 10.20-10.21 Matthieu 19.20-19.21
22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere meLuc 16.9 Luc 12.33 Matthieu 6.19-6.20 Luc 10.42 Matthieu 19.21
23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valdeEzéchiel 33.31 Philippiens 3.8 Luc 19.8 Luc 12.15 1 Jean 2.15
24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabuntProverbes 11.28 Jérémie 2.31 2 Corinthiens 7.9-7.10 1 Timothée 6.9-6.10 Psaumes 73.5-73.12
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum DeiMatthieu 23.24
26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieriLuc 13.23
27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud DeumJérémie 32.17 Matthieu 19.26 Luc 1.37 Job 42.2 Genèse 18.14
28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus teMarc 10.28 Luc 5.11 Matthieu 9.9 Philippiens 3.7 Matthieu 4.19-4.22
29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum DeiMarc 10.29-10.31 Matthieu 19.28-19.30 Luc 14.26-14.28 Matthieu 10.37-10.39 Deutéronome 33.9
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternamJob 42.10 Matthieu 12.32 Psaumes 119.111 Apocalypse 2.17 Psaumes 84.10-84.12
31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominisPsaumes 22.1-22.31 Esaïe 53.1-53.12 Matthieu 20.17-20.19 Marc 10.32-10.34 Luc 9.51
32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspueturLuc 23.11 Luc 23.1 Actes 3.13 Jean 18.30 Marc 14.65
33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurgetMatthieu 16.21 1 Corinthiens 15.3-15.4 Luc 24.21 Matthieu 27.63 Luc 24.7
34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebanturMarc 9.32 Luc 9.45 Luc 24.25 Jean 16.1-16.19 Luc 24.45
35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicansJean 9.8 Luc 19.1 Marc 10.46-10.52 Actes 3.2 Matthieu 20.29-20.34
36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc essetLuc 15.26 Matthieu 21.10-21.11
37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiretMatthieu 2.23 Marc 2.1-2.3 Jean 19.19 Jean 1.45 Actes 2.22
38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere meiMatthieu 9.27 Matthieu 15.22 Luc 18.39 Matthieu 21.9 Psaumes 62.12
39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere meiLuc 18.15 Luc 11.52 Psaumes 141.1 Luc 19.39 Matthieu 7.7
40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illumMarc 10.48-10.52 Matthieu 20.31-20.34
41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam1 Rois 3.5-3.15 Romains 8.25 Philippiens 4.6 Matthieu 20.21-20.22
42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecitLuc 8.48 Matthieu 9.22 Luc 7.50 Luc 17.19 Matthieu 8.3
43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem DeoMatthieu 9.8 Luc 19.37 Psaumes 103.1-103.3 Actes 26.18 Actes 4.21

Cette Bible est dans le domaine public.