Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 10.27     

Nombres 10.27
Vulgate


1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castraEsaïe 1.13 Psaumes 81.3 Joël 1.14 Psaumes 89.15 Exode 25.31
3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculiJérémie 4.5 Joël 2.15-2.16
4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis IsrahelNombres 7.2 Exode 18.21 Nombres 1.4-1.16 Deutéronome 1.15
5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagamNombres 2.3-2.9 Nombres 10.14 Joël 2.1 Nombres 10.6-10.7 Esaïe 58.1
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectioneNombres 2.10-2.16 Nombres 10.18
7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabuntJoël 2.1 Nombres 10.3-10.4
8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestrisNombres 31.6 1 Chroniques 15.24 2 Chroniques 13.12-13.15 Josué 6.4-6.16 1 Chroniques 16.6
9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorumJuges 2.18 Genèse 8.1 1 Samuel 10.18 Psaumes 106.4 Psaumes 106.42
10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vesterPsaumes 81.3 Nombres 10.9 1 Chroniques 15.24 Néhémie 12.35 2 Chroniques 5.12-5.13
11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederisExode 40.2 Nombres 9.5 Nombres 9.17-9.23 Exode 40.17 Nombres 9.1
12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine PharanGenèse 21.21 Nombres 12.16 Nombres 13.3 Nombres 1.1 Exode 19.1-19.2
13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu MosiDeutéronome 1.6 Nombres 9.23
14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius AminadabNombres 2.3-2.9 Nombres 1.7 Nombres 26.19-26.27 Nombres 7.12 Genèse 49.8
15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius SuarNombres 1.8 Nombres 7.18
16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius HelonNombres 7.24 Nombres 1.9
17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et MerariNombres 1.51 Nombres 7.6-7.8 Nombres 4.21-4.33 2 Pierre 1.14 Hébreux 9.11
18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius SedeurNombres 2.10-2.16 Nombres 1.5 Nombres 26.5-26.18 Nombres 7.35
19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius SurisaddaiNombres 1.6 Nombres 7.36
20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius DuhelNombres 2.14 Nombres 1.14 Nombres 7.42
21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locumNombres 10.17 Nombres 7.9 Nombres 4.4-4.16 Nombres 1.51 Nombres 3.27-3.32
22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius AmmiudNombres 2.18-2.24 Nombres 1.10 Nombres 7.48 Nombres 26.23-26.41 Psaumes 80.1-80.2
23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius PhadassurNombres 7.54 Nombres 1.10
24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius GedeonisNombres 1.11 Nombres 7.60
25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius AmisaddaiJosué 6.9 Nombres 1.12 Esaïe 58.8 Esaïe 52.12 Nombres 2.25-2.31
26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius OchranNombres 1.13 Nombres 7.72
27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius HenanNombres 1.15 Nombres 7.78
28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebanturNombres 2.34 Nombres 10.35-10.36 1 Corinthiens 14.33 Nombres 24.4-24.5 Colossiens 2.5
29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit IsraheliGenèse 12.7 Juges 4.11 Exode 3.1 Exode 2.18 Exode 6.7-6.8
30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sumHébreux 11.13 Ruth 1.15-1.17 Psaumes 45.10 Matthieu 21.29 Genèse 12.1
31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor nosterJob 29.15 1 Corinthiens 12.14-12.21 Psaumes 32.8 Galates 6.2
32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibiJuges 1.16 Juges 4.11 1 Jean 1.3 Psaumes 22.27-22.31 Deutéronome 10.18
33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locumDeutéronome 1.33 Exode 3.1 1 Samuel 4.3 Deutéronome 31.26 Deutéronome 9.9
34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederentPsaumes 105.39 Néhémie 9.12 Néhémie 9.19 Exode 13.21-13.22 Nombres 9.15-9.23
35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tuaPsaumes 68.1-68.2 Deutéronome 7.10 Esaïe 51.9 Esaïe 17.12-17.14 Psaumes 132.8
36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus IsrahelDeutéronome 1.10 Esaïe 63.17 Genèse 24.60 Psaumes 90.13-90.17

Cette Bible est dans le domaine public.