Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nahum 2.4     

Nahum 2.4
Vulgate


1 ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem celebra Juda, festivitates tuas et redde vota tua quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit
Jérémie 51.20-51.23 Jérémie 50.23 2 Chroniques 25.8 Jérémie 51.11-51.12 Jérémie 46.3-46.10
2 ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde
Psaumes 80.12-80.13 Sophonie 3.11 Ezéchiel 37.23 Esaïe 10.5-10.12 Osée 10.1
3 quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt
Ezéchiel 23.14-23.15 Zacharie 11.2 Zacharie 6.2 Esaïe 63.1-63.3 Apocalypse 6.4
4 clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt
Jérémie 4.13 Nahum 3.2-3.3 Ezéchiel 26.10 Esaïe 66.15 Daniel 11.40
5 in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia
Jérémie 46.12 Jérémie 50.29 Jérémie 51.27-51.28 Esaïe 21.5 Esaïe 5.27
6 recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
Esaïe 45.1-45.2 2 Pierre 3.10-3.11
7 portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum
Esaïe 59.11 Esaïe 38.14 Luc 23.27 Luc 23.48 Esaïe 32.12
8 et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis
Jérémie 50.16 Nahum 3.17 Jérémie 51.30 Esaïe 48.20 Jérémie 51.13
9 et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur
Jérémie 51.56 2 Chroniques 36.10 Nahum 2.12-2.13 Esaïe 33.4 Jérémie 25.34
10 diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus
Joël 2.6 Psaumes 22.14 Daniel 5.6 Esaïe 13.7-13.8 Sophonie 2.13-2.15
11 dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae
Esaïe 5.29 Jérémie 2.15 Nahum 3.1 Genèse 49.9 Jérémie 50.44
12 ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat
Jérémie 51.34 Esaïe 10.6-10.14 Psaumes 17.12
13 leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
2 Rois 19.23 Nahum 3.5 Psaumes 46.9 Jérémie 21.13 Nahum 3.1
14 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum

Cette Bible est dans le domaine public.