Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nahum 1.11     

Nahum 1.11
Vulgate


1 onus Nineve liber visionis Naum HelceseiSophonie 2.13 Genèse 10.11 Zacharie 9.1 Jonas 1.2 Esaïe 13.1
2 Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suisExode 20.5 Zacharie 8.2 Psaumes 94.1 Ezéchiel 6.12 Exode 34.14
3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eiusPsaumes 104.3 Néhémie 9.17 Psaumes 147.5 Exode 34.6-34.7 Jacques 1.19
4 increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguitEsaïe 33.9 Psaumes 106.9 Matthieu 8.26 Amos 1.2 Josué 3.13-3.15
5 montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eoMichée 1.4 2 Samuel 22.8 Jérémie 4.24 Psaumes 68.8 Psaumes 97.4-97.5
6 ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eoMalachie 3.2 Jérémie 10.10 Nahum 1.2 Lamentations 4.11 Lamentations 2.4
7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in seJérémie 33.11 2 Timothée 2.19 Jean 10.27 Psaumes 1.6 Jean 10.14
8 et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebraeEsaïe 28.17 Esaïe 8.22 Amos 8.8 Amos 9.5-9.6 Matthieu 7.27
9 quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatioPsaumes 33.10 Psaumes 2.1-2.4 2 Corinthiens 10.5 Proverbes 21.30 Actes 4.25-4.28
10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plenaMichée 7.4 Malachie 4.1 Nahum 3.11 Esaïe 10.17-10.19 1 Samuel 25.36
11 ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationemNahum 1.9 Esaïe 10.7-10.15 2 Chroniques 32.15-32.19 2 Rois 18.30 2 Chroniques 13.7
12 haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultraEsaïe 51.22 Esaïe 17.14 Esaïe 14.24-14.27 Esaïe 7.20 Esaïe 37.36
13 et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpamEsaïe 9.4 Esaïe 10.27 Psaumes 107.14 Jérémie 5.5 Jérémie 2.20
14 et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus esPsaumes 109.13 Ezéchiel 32.22-32.23 Esaïe 46.1-46.2 2 Rois 19.37 Proverbes 10.7

Cette Bible est dans le domaine public.