Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Michée 1.15     

Michée 1.15
Vulgate


1 verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et HierusalemEsaïe 1.1 Jérémie 26.18 Osée 1.1 Amos 1.1 2 Chroniques 27.1-27.9
2 audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suoEsaïe 1.2 Psaumes 11.4 Jonas 2.7 Michée 6.1-6.2 Habakuk 2.20
3 quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terraeAmos 4.13 Esaïe 26.21 Psaumes 115.3 Deutéronome 32.13 Esaïe 25.10
4 et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praecepsNahum 1.5 Psaumes 97.5 Esaïe 64.1-64.3 Juges 5.4 Amos 9.5
5 in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne HierusalemAmos 8.14 Jérémie 2.19 Jérémie 4.18 Lamentations 5.16 Osée 8.5-8.6
6 et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelaboEzéchiel 13.14 Michée 3.12 2 Rois 19.25 Lamentations 4.1 Amos 5.11
7 et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertenturOsée 2.12 Deutéronome 23.18 Osée 8.6 Apocalypse 18.12-18.13 2 Chroniques 31.1
8 super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionumEsaïe 20.2-20.4 Esaïe 22.4 Job 30.29 Jérémie 9.1 Jérémie 9.10
9 quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem2 Chroniques 32.1-32.23 Esaïe 8.7-8.8 Michée 1.12 Jérémie 15.18 2 Rois 18.9-18.13
10 in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite2 Samuel 1.20 Jérémie 6.26 Job 2.8 Josué 18.23 Lamentations 3.29
11 et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimetEsaïe 20.4 Jérémie 13.22 Michée 1.8 Ezéchiel 16.37 Esaïe 16.2
12 quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam HierusalemJérémie 14.19 Amos 3.6 Esaïe 59.9-59.11 Esaïe 45.7 Michée 1.9
13 tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel2 Rois 18.17 Josué 10.3 2 Chroniques 32.9 Esaïe 37.8 Ezéchiel 23.11
14 propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus IsrahelJosué 15.44 2 Rois 16.8 2 Chroniques 16.1-16.3 Psaumes 62.9 Psaumes 146.3-146.4
15 adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel1 Samuel 22.1 Josué 15.44 Josué 15.35 Josué 12.15 Esaïe 10.5-10.6
16 decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex teEsaïe 22.12 Job 1.20 2 Rois 17.6 Jérémie 7.29 Lamentations 4.5-4.8

Cette Bible est dans le domaine public.