Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 12.5     

Osée 12.5
Vulgate


1 circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israël Judas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelisOsée 5.13 Jérémie 22.22 Osée 11.12 Esaïe 30.6-30.7 2 Rois 15.19
2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebatOsée 4.1 Michée 6.2 Osée 2.13 Esaïe 10.12 Jérémie 25.31
3 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet eiGenèse 25.26 Genèse 32.24-32.28 Romains 9.11 Jacques 5.16-5.18
4 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angeloGenèse 35.15 Psaumes 66.6 Hébreux 6.13-6.18 Malachie 3.1 Actes 7.30-7.35
5 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscumExode 3.15 Genèse 32.30 Psaumes 135.13 Genèse 28.16 Esaïe 42.8
6 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eiusMichée 6.8 Osée 6.1-6.3 Zacharie 7.9 Joël 2.13 Osée 14.1
7 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semperProverbes 11.1 1 Samuel 12.3 Amos 5.11 Amos 3.9 Michée 2.1
8 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexitApocalypse 3.17 Psaumes 62.10 Zacharie 11.5 Jérémie 2.35 Esaïe 10.13-10.14
9 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccaviLévitique 23.40-23.43 Néhémie 8.15-8.17 Osée 13.4 Nombres 15.41 Zacharie 14.16-14.19
10 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis2 Rois 17.13 Ezéchiel 20.49 Joël 2.28 Esaïe 5.1-5.7 Jérémie 13.1-13.14
11 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sumOsée 6.8 Osée 4.15 Osée 8.11 Osée 9.15 Osée 10.1
12 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agriGenèse 27.43 Genèse 29.18-29.28 Genèse 31.41 Genèse 28.1-28.22 Genèse 32.27-32.28
13 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavitExode 13.3 Esaïe 63.11-63.14 Exode 12.50-12.51 Actes 3.22-3.23 Psaumes 77.20
14 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus estDaniel 11.18 Ezéchiel 18.13 2 Rois 17.7-17.18 Ezéchiel 23.2-23.10 1 Samuel 2.30
15 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus

Cette Bible est dans le domaine public.