Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 31.12     

2 Chroniques 31.12
Vulgate


1 cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas2 Rois 18.4 2 Chroniques 32.12 2 Chroniques 14.3 Deutéronome 7.5 Genèse 19.15
2 Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini1 Chroniques 24.1 Néhémie 11.17 1 Chroniques 16.37 2 Chroniques 23.8 Esdras 6.18
3 pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi2 Chroniques 35.7 Ezéchiel 45.17 Exode 29.38-29.42 Deutéronome 16.1-16.17 1 Chroniques 26.26
4 praecepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi DominiMalachie 2.7 Nombres 18.8-18.21 Galates 6.6 Nombres 18.26-18.28 Malachie 3.8-3.10
5 quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israhel frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quae gignit humus decimas obtuleruntNéhémie 13.12 Nombres 18.12 Proverbes 3.9 Exode 23.19 Exode 34.26
6 sed et filii Israhel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quae voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimosLévitique 27.30 Deutéronome 14.28 2 Chroniques 11.16-11.17
7 mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo conpleverunt eosLévitique 23.16-23.24
8 cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo IsrahelJuges 5.9 1 Rois 8.14-8.15 2 Samuel 6.18 1 Thessaloniciens 3.9 2 Chroniques 6.3
9 interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita iacerent acervi 10 respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernisMalachie 3.10 1 Chroniques 6.8 2 Corinthiens 9.8-9.11 Lévitique 25.21 2 Rois 4.43-4.44
11 praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini quod cum fecissentNéhémie 10.38-10.39 Néhémie 13.12-13.13 Néhémie 13.5
12 intulerunt tam primitias quam decimas et quaecumque voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus2 Chroniques 35.9 2 Rois 12.15 1 Chroniques 26.20-26.26
13 post quem Ieihel et Azazias et Naath et Asahel et Ierimoth Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant1 Chroniques 9.11 2 Chroniques 31.4 2 Chroniques 31.10-31.11 1 Chroniques 24.5 Néhémie 11.11
14 Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorumLévitique 22.18 Deutéronome 16.10 Néhémie 13.13 Lévitique 27.28 Nombres 29.39
15 et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribusJosué 21.9-21.19 1 Chroniques 6.54-6.60 1 Chroniques 25.8 1 Chroniques 9.22 2 Chroniques 29.12
16 exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suasEsdras 3.4 1 Chroniques 23.3 Lévitique 21.22-21.23
17 sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas1 Chroniques 23.24 1 Chroniques 23.27 Esdras 2.59 Nombres 8.24 Nombres 4.42
18 universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant praebebantur1 Chroniques 9.22 Romains 15.16 2 Chroniques 31.15 Esaïe 5.16
19 sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis2 Chroniques 31.12-31.15 Lévitique 25.34 Nombres 35.2-35.5 2 Chroniques 28.15 1 Chroniques 6.60
20 fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo2 Rois 20.3 2 Rois 22.2 Actes 24.16 Jean 1.47 1 Thessaloniciens 2.10
21 in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est2 Chroniques 26.5 1 Chroniques 22.19 Josué 1.7-1.8 Ecclésiaste 9.10 Matthieu 7.24-7.27

Cette Bible est dans le domaine public.