Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 23.14     

1 Chroniques 23.14
Vulgate


1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel1 Chroniques 29.28 1 Chroniques 28.5 1 Rois 1.33-1.39 1 Rois 1.1 1 Rois 1.30
2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque LevitasJosué 24.1 1 Chroniques 13.1 2 Chroniques 34.29-34.30 1 Chroniques 28.1 Josué 23.2
3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum1 Chroniques 23.24 Nombres 4.2-4.49
4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia2 Chroniques 19.8 Deutéronome 16.18 Néhémie 11.9 1 Chroniques 23.28-23.32 Actes 20.28
5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum2 Chroniques 29.25-29.26 Amos 6.5 1 Chroniques 25.1-25.7 2 Chroniques 20.19-20.21 Psaumes 87.7
6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari1 Chroniques 6.1 2 Chroniques 8.14 Esdras 6.18 2 Chroniques 29.25 1 Chroniques 6.16
7 Gersom Leedan et Semei1 Chroniques 26.21 Exode 6.17 1 Chroniques 15.7 1 Chroniques 6.17-6.20
8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres1 Chroniques 15.17-15.18 1 Chroniques 15.11 1 Chroniques 6.33-6.34 1 Chroniques 15.7 1 Chroniques 15.20-15.21
9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan 10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor 11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt 12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuorExode 6.18 Nombres 3.27 1 Chroniques 6.2 Nombres 26.58
13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuumExode 6.20 Deutéronome 21.5 1 Samuel 2.28 Hébreux 5.4 Exode 30.6-30.10
14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu LeviDeutéronome 33.1 1 Chroniques 26.23-26.25 Psaumes 90.1
15 filii Mosi Gersom et EliezerExode 18.3-18.4 Exode 2.22 Exode 4.20
16 filii Gersom Subuhel primus1 Chroniques 26.24 1 Chroniques 25.20 1 Chroniques 24.20
17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis1 Chroniques 26.25
18 filii Isaar Salumith primus1 Chroniques 24.22 1 Chroniques 26.26
19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus1 Chroniques 24.23 1 Chroniques 23.12 1 Chroniques 15.9
20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus 21 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et CisExode 6.19 1 Chroniques 23.6 1 Chroniques 24.26-24.30 1 Chroniques 6.30 1 Chroniques 6.20
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum1 Chroniques 24.28 Nombres 36.6-36.8
23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres1 Chroniques 24.30
24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supraNombres 10.17 Nombres 10.21 1 Chroniques 23.3 Nombres 4.3 Esdras 3.8
25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum1 Chroniques 22.18 2 Samuel 7.11 2 Samuel 7.1 Psaumes 9.11 1 Rois 8.27
26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandumNombres 4.5 Nombres 7.9 Nombres 4.15 Nombres 4.49 Deutéronome 10.8
27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra1 Chroniques 23.24 Psaumes 72.20 2 Samuel 23.1 1 Chroniques 23.3
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi DominiNéhémie 13.9 1 Chroniques 9.28-9.29 2 Chroniques 29.18-29.19 1 Chroniques 28.13 2 Chroniques 31.11
29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuramLévitique 19.35-19.36 Lévitique 24.5-24.9 Exode 25.30 Lévitique 2.4-2.7 Lévitique 6.20-6.23
30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam1 Chroniques 9.33 Esdras 3.10-3.11 Psaumes 137.2-137.4 Psaumes 135.19-135.20 1 Chroniques 6.31-6.33
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram DominoEsaïe 1.13-1.14 Psaumes 81.1-81.4 Lévitique 23.39 Nombres 10.10 Nombres 28.1-28.29
32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo DominiNombres 1.53 Nombres 3.38 Nombres 3.6-3.9 1 Chroniques 9.27 1 Rois 8.4

Cette Bible est dans le domaine public.