Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 17.25     

1 Chroniques 17.25
Vulgate


1 cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est1 Chroniques 15.1 1 Chroniques 17.5 Psaumes 132.5 2 Samuel 7.1-7.29 1 Chroniques 16.1
2 et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum estJosué 9.14 1 Chroniques 28.2 1 Corinthiens 13.9 1 Chroniques 22.7 1 Samuel 16.7
3 igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens2 Rois 20.1-20.5 Amos 3.7 Esaïe 30.21 Nombres 12.6
4 vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum1 Chroniques 28.2-28.3 1 Rois 8.19 1 Chroniques 22.7-22.8 2 Chroniques 6.8-6.9 2 Samuel 7.4-7.5
5 neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio2 Samuel 7.6 Exode 40.2-40.3 2 Chroniques 2.6 2 Chroniques 6.18 Actes 7.44-7.50
6 manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam2 Samuel 7.7 Nombres 10.33-10.36 1 Samuel 12.11 Psaumes 78.71-78.72 Lévitique 26.11-26.12
7 nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel2 Samuel 6.21 Luc 5.10 Matthieu 4.18-4.22 1 Samuel 17.15 Matthieu 2.6
8 et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra2 Samuel 8.6 Psaumes 75.7 Psaumes 113.7-113.8 Esdras 4.20 1 Chroniques 17.2
9 et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principioExode 2.23 Apocalypse 21.4 Psaumes 92.13 Amos 9.15 Ephésiens 5.6
10 ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus2 Samuel 7.11 Juges 2.14-2.18 Juges 3.8 1 Samuel 13.5-13.6 Psaumes 89.23
11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eiusPsaumes 132.11 Deutéronome 31.16 1 Rois 8.20 Actes 13.36 2 Samuel 12.24-12.25
12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum1 Rois 5.5 Daniel 2.44 Esaïe 9.7 1 Chroniques 28.6-28.10 Psaumes 89.29
13 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuitHébreux 1.5 Esaïe 55.3 1 Chroniques 17.12 1 Chroniques 10.14 1 Samuel 15.28
14 et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuumPsaumes 89.36 Psaumes 72.17 Psaumes 2.6 Luc 1.32-1.33 Hébreux 3.6
15 iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad DavidActes 20.27 Jérémie 23.28 2 Samuel 7.17
16 cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia2 Samuel 7.18 Genèse 32.10 Genèse 48.15-48.16 Actes 26.22 2 Corinthiens 1.10
17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meusPsaumes 78.70-78.72 Esaïe 49.6 2 Samuel 12.8 1 Chroniques 17.11-17.15 Ephésiens 3.20
18 quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum1 Samuel 2.30 2 Samuel 7.20-7.24 Psaumes 139.1 Apocalypse 2.23 1 Samuel 16.7
19 Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnaliaEsaïe 37.35 Esaïe 49.3 Daniel 9.17 Esaïe 42.1 Psaumes 111.3
20 Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostrisExode 15.11 Esaïe 44.6 Deutéronome 3.24 Jérémie 10.6-10.7 1 Samuel 2.2
21 quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberaratEzéchiel 20.9-20.10 Esaïe 64.3 Exode 3.7-3.8 Deutéronome 4.32-4.34 Psaumes 77.15
22 et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eiusExode 19.5-19.6 Deutéronome 7.6-7.8 1 Samuel 12.22 Romains 11.1-11.12 Jérémie 31.31-31.34
23 nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus esPsaumes 119.49 Jérémie 11.5 Luc 1.38 2 Samuel 7.25-7.29 Genèse 32.12
24 permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo1 Pierre 4.11 Matthieu 6.9 Psaumes 21.13 Matthieu 6.13 Jérémie 31.1
25 tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram tePsaumes 10.17 1 Samuel 9.15 Ezéchiel 36.37 1 Jean 5.14-5.15
26 nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficiaHébreux 6.18 Tite 1.2 Exode 34.6-34.7
27 et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuumEphésiens 1.3 Genèse 27.33 Romains 11.29 Psaumes 72.17

Cette Bible est dans le domaine public.