Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 6.69     

Jean 6.69
Vulgate


Multiplication des pains pour cinq mille hommes

1 post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
3 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis
4 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii
6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus
7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos
10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
14 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
16 ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare
17 et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
18 mare autem vento magno flante exsurgebat
19 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt
20 ille autem dicit eis ego sum nolite timere
21 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant

Jésus, le pain de vie

22 altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino
24 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
25 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti
26 respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus
28 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
30 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris
31 patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
32 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
33 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
34 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
36 sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
37 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras
38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
39 haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
40 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die
41 murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
42 et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi
43 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem
44 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die
45 est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
46 non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam
48 ego sum panis vitae
49 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
50 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
51 ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
52 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum
59 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
60 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire
61 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
62 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
63 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
64 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
65 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
66 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant
67 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes
69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
70 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
71 dicebat autem Judam Simonis Iscariotem hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

Cette Bible est dans le domaine public.