Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 64     

Esaïe 64
Vulgate


1 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur
2 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt
3 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
4 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur
5 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
6 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
7 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
8 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
9 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata
10 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
11 numquid super his continebis te Domine tacebis et affliges nos vehementer

Cette Bible est dans le domaine public.