Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Cantique 6.12     

Cantique 6.12
Vulgate


Les filles de Jérusalem

1 auo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quæremus eum tecum

La jeune femme

2 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
3 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia

Le jeune homme

4 pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
5 averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
6 dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
7 sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
8 sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
9 una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam

Les filles de Jérusalem

10 quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata

Le jeune homme

11 descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
12 nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab

Cette Bible est dans le domaine public.